Matthew 23

Illis confutatis qui dolosi sunt, instruit eos qui idonei sunt, nihilominus hortans eos subjici illis propter sacerdotium et nominis dignitatem: non opera, sed doctrinam considerantes. . Legis mandata permistis suis traditionibus, secundum ea suadentes vivere: et non venire ad facilem et delectabilem gratiam Christi; unde supra: Dixit tales doctores audiendos esse, non imitandos: nunc ostendit causam propter quam non possunt credere Christo, id est quia omnia faciunt ut videantur ab hominibus. Non potest enim Christo coelestia praedicanti credere, qui gloriam terrenam cupit. . Duplici ratione ab his attendere jubet, ne eorum simulatione seducamur, vel ne aemulatione inflammemur. Qui illuminat hominem, quod non alius homo, sed tantum exercet, docendo non intellectum praestat. Deus dicitur Pater et Magister natura, homo indulgentia. Pater, ut honor aetati deferatur, non ut auctor vitae habeatur. Magister, ex consortio veri magistri tanquam ejus nuntius: et pro reverentia ejus a quo mittitur, honoratur. . Vel malo exemplo, vel mysteria Scripturarum tollendo. Exemplo enim et doctrina eorum qui magistri sunt, alii quidem Christum non recipiunt. . In toto orbe Evangelio detrahitis: et si quis vobis adhaeret, duplae poenae filius est: quia neque remissionem peccatorum accipit, et in eorum societatem incidit qui Christum sunt persecuti. Quisquis ejus Filius dicitur cujus opera agit. Proselyti sunt de gentibus in Synagogam recepti, quorum raritas per unum significatur, quia vix aliquis post Christum. Pharisaei qui omnia fecerunt propter lucrum dicebant esse etiam sanctiora oblata quam templum vel altare: ut homines promptiores essent ad offerenda dona, quam ad preces fundendas in templo vel justitias faciendas. In quo non Dei timorem, sed suam cupiditatem attendebant. Ideo arguit eos Dominus stultitiae et fraudulentiae. . Per creaturam: ubi non putatis perjurium esse, jurat in coelo, id est, per subjectam creaturam jurat, et per divinitatem praesidentem creaturae. Et hic arguit eos avaritiae: quia nihil praetermittunt de his quae ad commodum suum sunt. Quia Deus praeceperat omnium rerum decimas offerri propter alimoniam sacerdotum. Nota quod per eleemosynam aliqua impunitas non emitur in iniquitate manentibus. Ne eleemosynas fructum terrae videretur respuere, haec addidit. Opinione religionis in minimis quae lucrum habent diligentiam ostenditis: sed magna praecepta de judicio, fide et misericordia devoratis et negligitis. Mystice. Culicis nomine seditiosus homicida Barabbas signatur: quia hoc animal strependo inquietat et sanguine delectatur. Cameli nomine propter humilitatem ad subeunda onera, Dominus intelligitur. Colunt ergo Judaei culicem, in est, minima observant, quia Barabbam qui non solverat sabbatum, dimiserunt, et camelum glutiunt, id est, majora contemnunt: quia Christum spiritualiter sabbatum insinuantem per judicium et misericordiam et fidem (quae illi contemnunt) occiderunt. Diversis similitudinibus simulationis et mendacii arguit pharisaeos qui aliud hominibus ostendunt, aliud domi agunt. Frustra sanctitatem exterius praetenditis, sicut si quis calicem mundet exterius, intus autem relinquat sordes: cum ejus usus sit interior. Lucas ita. Luc. 11., id est, qui utramque naturam hominis fecit, utramque mundari voluit. Nemo igitur putet fornicationem et hujusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et avaritiam, et superbiam, et iram, et caetera spiritualia levia esse. Per similitudinem, non quod in calice et paropside sit eorum superstitio. . Extruitis memoriam occisorum propter favorem vulgi, ut justi videamini, arguitis etiam facinora patrum vestrorum. . Quia scelera patrum detestamini pro specie quidem sanctitatis; dum Christum persequendo et apostolos eadem facitis, facto probatis vos esse filios non solum carne, sed imitatione iniqua: et patet eos scientes peccare. Id est contra vos loquimini dum patres damnatis: similiter enim facitis. Probato quod filii sunt homicidarum, ponit id ad quod tendebat: quod illis defuit implete, illi prophetas, vos Dominum prophetarum occidite. Non jubet, sed quod facturi sunt ostendit. HIER. Sepulcra sanctorum aedificando, an potius corda a malitia mundando. Liberabunt vos sancti, quorum sepulcra ornatis? Non certe. Sancti non sunt amici inimicis Dei: frustra sanctos honorant, qui sanctitatem spernunt. Qui sciunt quem proferant sermonem. In lege peritos. Non hos tantum praesentes dicit, sed omnem generationem malorum praecedentem et futuram: quia omnes una civitas sunt, unum corpus diaboli. Justitia Abel approbata est per munerum acceptionem. Cur usque adhuc, cum multi post hunc occisi ante natalem Christi, et Christo nato mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit necatusque in agro: Zacharias sacerdos necatus est in atrio templi: utriusque gradus martyres et laicos et officio altaris mancipatos, sub eorum voluit intimare vocabulis. Zacharias qui occisus est a rege Joas inter templum et altare, ut historia Regum narrat, filius fuit Joiadae, et in Evangelio quo utuntur Nazaraei, pro filio Barachiae legitur filius Joiadae. Sed ut justitia Joiadae sacerdotis praedicetur, ipse Barachias vocatur, id est, benedictus Domini. Iste Zacharias de duodecim prophetis unus erat, sicut pater Joannis de prophetis unus erat. Quae a primo parricida usque ad ultimum perditionis filium computatur: quasi, similes erunt in poena sicut sunt et in culpa. Quasi dicat: Rei estis sanguinis, et merito, quia multoties misi ad vos congregandos, et noluistis. Ac si dicat: Ego volui, et tu noluisti, et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci te nolente feci, quia semper ingrata fuisti. Hoc animal magnum affectum habet in filios, ita ut eorum infirmitate affecta infirmetur, et eos alis protegens contra milvum pugnet. Sic Dei sapientia per carnem infirmata, protegit nos et defendit a diabolo. Civitas auxilio Dei nudata suae ditioni relinquetur, quae bene derelicta est, cum a Deo derelinquitur. Hoc turbae dixerunt Domino venienti Jerusalem. Quod autem his transactis hic Dominus dicit, cogit mystice intelligi de adventu charitatis suae, ubi confitebuntur Filium quem crucifixerunt.
Copyright information for VulgGlossa